INARCULUM s. ARCULUM

INARCULUM s. ARCULUM
INARCULUM s. ARCULUM
virga fuit ex malo Punico incurvata, quae facta est, velut corona, et ima summaque inter se alligari solita est vinculo lan eo, albo, quam in sacrificiis certis Regina (verba sunt Servii de Didone) in capite habebat; Flaminica autem Dialis in omni sacrificatione uti debebat, vide Virg. Aen. l. 4. Quod hîc Servius dicit, virgam fuisse ex malo Punico incurvatam: A. Gell. l. 10. c. 16. ex quacumque arbore felici affirmat, cum ait: Et quod in rica surculum de arbore felici habet, quod verosimilius. Pro felici tamen Scalig. legit Siliqua. Vide Ant. Thys. et Iac. Ouzel. in l. Gell. laud. Similes fuisle huiusmodi corollas iis, quibus starvae Dianae Ephesiae in Graecia fuerint conspicuae, censet C. Paschal. Coron. l. 4. c. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”